
Tweet this!
Ad mortem festinamus peccare desistamus. Scribere proposui de contemptu mundano ut degentes seculi non mulcentur in vano. Iam est hora surgere a sompno mortis pravo. Vita brevis breviter in brevi finietur mors venit velociter quae neminem veretur. Omnia mors perimit et nulli miseretur. Ni conversus fueris et sicut puer factus et vitam mutaveris in meliores actus intrare non poteris regnum Dei beatus. Tuba cum sonuerit dies erit extrema et iudex advenerit vocabit sempiterna electos in patria prescitos ad inferna. Quam felices fuerint qui cum Christo regnabunt facie ad faciem sic eum adspectabunt Sanctus Dominus Sabaoth conclamabunt.
Et quam tristes fuerint qui eterne peribunt pene non deficient nec propter has obibunt. Heu heu miseri numquam inde exibunt. Cuncti reges seculi et in mundo magnates advertant et clerici omnesque potestates fiant velut parvuli dimitant vanitates. Heu fratres karissimi si digne contemplemus passionem Domini amara et si flemus ut pupillam oculi servabit ne peccemus. Alma Virgo virginum in celis coronata apud tuum filium sis nobis advocata et post hoc exilium occurens mediata. Vila cadaver eris cur non peccare vereris. Cur intumescere quearis. Ut quid peccuniam quearis. Quid vestes pomposas geris. Ut quid honores quearis. Cur non paenitens confiteris. Contra proximum non laeteris. (in Llibre Vermell de Montserrat, 1399) | .. |
2 comments:
Models : Stefan Jungling, Michael M., Daniel Bitsch-During, Jake and Morten M. (shot by Dennis Stenild for Dansk).
Nice bling boys indeed !
I like them !
The five ones still affect, feign some sorrow, deep thinking, profound reflection!
They seem lost in thought, quite pensive, if not nostalgic !
The black-and-white aspect lays the emphasis even more on that kind of feeling or perception !
The contrast is just striking in the first picture : on the one hand, we see a true rebel, half-naked with a fur coat, on the other hand we feel a piercing peacefulness in his eyes !
Cheers,
Antinous
Post a Comment